

Epistola II ad Thessalonicenses*
Caput 3: Versus 2
Ut liberemur.A pseudo, ne nostros seducant, vel nobis insidias tendant. Vel, liberemur ab importunis, id est infidelibus qui resistunt verbo Dei, nec stant in portu quietis.Et malis,qui persequuntur infideles. Ideo dicoliberemur,quia nondum acceperunt omnes fidem per me qui accepturi sunt.Non enim omnium est fides.Id est, nec vobis orantibus omnes sunt credituri, sed tantum praeordinati in adoptionem filiorum.